MILETUM

MILETUM
I.
MILETUM
Calabriae urbem a Milesiis Asiaticis concitam habet Barrius ex l. 6. Herodoti, quam hodie Mileto nominari subdit. Eandem a Cicerone Melita dici l. 3. ep. 4. ad Att. putat. Corradus.
II.
MILETUM
Graece Μείλητον, nomen castri in agro Attico, cuius meminit Plin. l. 4. c. 7. ubi de Attica, Rhamnus pagus, locus Marathon, campus Thriasius, oppidum Miletum, et oropus, in confinio Boeotiae. Quem locum cum multi confundant, cum Melite, parte Athenarum, ad tribum Cecropidem pertinente; refelluntur insuper, variis Inscr. antiquis in quibus duo hi demi diserte distinguuntur. Sic Constantinopoli, apud Oratorem Gallicum, vidit Cl. Sponius Inscriptionem in marmore Athenis allato, cuius ultimae lineae sunt
ΛΕΩΝΙΔΗΣ ΛΕΩΝΙΔΟΥ ΜΕΛΙ
ΤΕΥΕ
ΕΣΤΙΑΙΟΣ ΔΙΟΝΥΣΙΟΥ ΜΙΛΗΣΙΟΣ.
Ubi qui Melite oriundus erat, Μελιτεὺς; qui vero Miletô, Milesius appellatur: quod certe de Mileto Asiae minoris intelligi non potest, cum in hoc marmore non nisi de Atticae populis agatur. Idem quaturo alias Inscriptiones, idem firmantes, addit, Itinerar. Part. 3. ubi de CLXXIV. Atticae populis. p. 17. E quibus una in loco, Palaeochori dicto, prope Athenas sic habet:
ΧΑΙΡΕ
ΑΘΗΝΑΕΙΞ ΘΕΟΚΡΟΤΟ´υ ΕΔ´α
ΠΤΕΩΝ
ΦΑΥΣΤΟΣ ΛΕΟΝΤΟΞ ΜΕΙΛΗ
ΞΙΟΞ.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Miletus —    (Miletum, 2 Tim. 4:20), a seaport town and the ancient capital of Ionia, about 36 miles south of Ephesus. On his voyage from Greece to Syria, Paul touched at this port, and delivered that noble and pathetic address to the elders ( presbyters,… …   Easton's Bible Dictionary

  • MILETUS — I. MILETUS fil. Apollinis, et Argeae Cleochi filiae, vel ut Ovid. habet, Deiones, qui cum Minoa Cretensium regem iam senem regnô privare vellet, a Iove territus in Samum, deindein Cariam Asiae regionem fugit, ibique opidum condidit, quod de suo… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BASILIDIANI Haeretici — a Basilide praefato nomen adepti, Sacro Sanctô Dei nomine tetragrammatô inter alia gravissime abusi, multa in illo mysteria iactabant se reperire, quae tamen clam habebant et involucrô septem vocalium Graecarum ΑΕΗΙΟΥΩ, varie inter se… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • IONES — olim plerique, imo omnes Graeci. Aristopanis acarnan. Scheliast. πάντας τοὺς Ε῞λληνας Ι᾿άονας οἱ βάρβαροι ἐκάλουν, omnes Graecos barbari lonas appellabant. Usus tamen sic voluit, ut illi potissimum Hebraeis dicerentur IIvan vel Iones, quie… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PANIONIUM — locus sacer in Mycale promont. in Septentrionem vergens, communiter ab universis Ionibus Neptuno Heliconio dicatus. Hunc in locum quotannis conveniebant Iones ad peragenda sacrificia, quae et ipsa Panionia dicebantur. Stephanus: Πανιώνιον,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PRIENE — I. PRIENE quae Palathia, teste Nigrô, urbs Ioniae maritima in confinio, quae et Cadme Straboni dicta. Inter hanc et Miletum Maeander fluvius in mare excurrit. Dionys. Μαίανδρος λεπαρῆσι κατέργεται εἰς ἅλα δίναις, Μιλήτου τε μεσηγὺ καὶ εὐρυχόροιο… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • List of Biblical names — This is a list of names from the Bible, mainly taken from the 19th century public domain resource: : Hitchcock s New and Complete Analysis of the Holy Bible by Roswell D. Hitchcock, New York: A. J. Johnson, 1874, c1869.Each name is given with its …   Wikipedia

  • Erastus of Corinth — According to the Epistle to the Romans, Erastus was Corinth s polytonic|οἰκονόμος (oikonomos), [Romans 16:23.] a position of high status. The word is generally translated as steward or, in this context, treasurer ; [… …   Wikipedia

  • Hegemone [1] — HEGEMŎNE, es, Gr. Ἡγεμόνη, ης, ein Beynamen der Diana, unter welchem ihr Chronius zu Tegea einen Tempel erbauete, als er auf solcher Göttinn Ermahnen den Tyrannen, Aristomelidas, zu Orchomenus, umgebracht, und sich von dar nach besagtem Tegea… …   Gründliches mythologisches Lexikon

  • Pandarevs [1] — PANDĂREṼS, ëi, des Merops Sohn. Ant. Liberal. c. 36. Er war von Miletum aus Kreta, und leistete dem Tantalus so wohl in dessen Diebstahle, als auch in Ablegung des falschen Eides deswegen Gesellschaft. Paus. Phoc. c. 30. p. 667. Er stahl hernach… …   Gründliches mythologisches Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”